라틴어 문장 검색

tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis gravitas Gallionis, abundantia Delphidii Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi Adelphii teneritudo, rigor Magni dulcedo Victorii non modo non superiora sed vix aequiperabilia scribant, sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque 1 Palladii comparari non ambigo 2 sed potius adquiesco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 3:1)
uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt, sane quia persona matronae verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit vel ubi electa migravit, filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 24:1)
Troianae qualis sub collibus Albae, cum modo Germanas acies modo Daca sonantem proelia Palladio tua me manus induit auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum30)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
Remitto fabulas Tauricas theatris suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:3)
palladium Helenus apud Arisbam captus a Graecis est et indicavit coactus fata Troiana, in quibus etiam de Palladio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1661)

SEARCH

MENU NAVIGATION