라틴어 문장 검색

Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:6)
Nam, ubi post longos morbos totus corporis habitus vitiatus est, lateque se sinus suffudit, et in eo jam cutis pallet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 6:2)
ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:6)
superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens, ab inferioribus ossibus sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 7:2)
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum corruerat passa facies rugosior uva:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:69)
placet ipse sibi laxasque laborat distendisse genas fictumque inflatus anhelat, pulvere respersus tineas et sordibus ora pallidior,a verbisque sonat plorabile quiddam ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:155)
seu prima Semiramis astu Assyriis mentita virum, ne vocis acutae mollities levesve genae se prodere possent, hos sibi coniunxit similes;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:208)
agnosco fremitum, quo palluit Eurus, quo Mauri Gildoque ruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:309)
infelix etiamnum pallet Orontes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:68)
continuo secat ungue genas et tempore pandit adrepto gemitus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:120)
Iam vaga pallentem densis terroribus aulam fama quatit;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:267)
fugere genae;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:16)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
fixus quisque toro tacita formidine libat carnifices epulas incertaque pocula pallens haurit et intentos capiti circumspicit enses.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:113)
dum sanguis in orbe noster erit, semper pallebit regia Bocchi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:227)

SEARCH

MENU NAVIGATION