라틴어 문장 검색

10. Animalia, in accessibus febrium intermittentium, a principio frigore et horrore corripiuntur, sed paulo post majorem in modum incalescunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 150:1)
sapor amarus et horridus ita rejicitur a palato aut gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:4)
Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:10)
Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est.
(불가타 성경, 호세아서, 13장1)
Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장17)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
ex hoc horrores tremores nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장10)
Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장30)
nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장38)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장7)
Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden vocant, subitus horror exsolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장61)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장2)
Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra (I.2, 1 C) dictum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장3)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장18)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION