라틴어 문장 검색

verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obvia rerum, multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:10)
Haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:2)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
Eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:2)
eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:2)
Ipse situs putrique facit iam robore pallor Attonitos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:8)
nec, qui solet esse timenti, Terribilis sed pallor inest:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:69)
latet obsitus aer Infernae pallore domus, nimbisque gravatus Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:23)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
Remanent pallorque rigorque;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:9)
Multorum pallor in ore Mortis venturae est, faciesque simillima fato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:32)
seu lumen in aethere moestum Solis in obscuro pugnam pallore notavit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:65)
Tunc puppe propinqua Prosiluit, crimenque deum crudele notavit, Deformem pallore ducem, vultusque prementem Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION