라틴어 문장 검색

"sic quondam consule curvo vertebas campos, paulum si pace sequestra classica laxasses, fortis cui laeva regebat stivam post aquilas, humili dum iuncta camino victoris fumum biberet palmata bubulci."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 124)
"testis mihi Caesaris esto hic nimium Fortuna pavens, cum colle repulsus Gergoviae castris miles vix restitit ipsis, hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitum dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum stemmata complexum germen, palmata cucurrit per proavos, gentisque suae te teste, Philagri, patricius resplendet apex."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
quid Serranorum aemulus et Camillorum cum regas stivam, dissimulas optare palmatam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:1)
tum colla rigentia mollit submittitque graves umeros et fortia laxat bracchia et impexos certo domat ordine crines ac sua dilecta cervice monilia transfert;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권134)
"huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo, - nec satis ad cultus - huic Inda monilia Glaucum Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi, hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros erraret secura Daphne, si in litore Naxi Theseum iuxta foret haec conspecta cubile, Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam58)
nam tum infaustos donante marito ornatus, Argia, geris dirumque monile Harmoniae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권92)
Illum acies inter coepta iam caede superbum nescius armorum et primas tunc passus habenas venator raptabat equus, quem discolor ambit tigris et auratis adverberat unguibus armos, colla sedent nodis et castigata iubarum libertas, nemorisque notae sub pectore primo iactantur niveo lunata monilia dente, ipse bis Oebalio saturatam murice pallam lucentesque auro tunicas - hoc neverat unum mater opus - tenui collectus in ilia vinclo, cornipedis laevo clipeum demiserat armo, ense gravis nimio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권304)
Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:2)
Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:5)
Uerum cum solertissime illum quaesierit, extemplo se repperire sub ueste sua monile pretiosissimum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:14)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION