라틴어 문장 검색

praemissa igitur levi armatura quae eliceret hostis ad certamen, equitum partem ad populandum per agros passim dimisit et ut palantis exciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 333:1)
inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem, cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 637:1)
ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:2)
dein cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam eventu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 31:2)
sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant, sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 486:1)
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 314:1)
magnaque pars oppressa foret ni statio pabulatorum, sescenti equites, occurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:3)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)
T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, via quae Aquileiam fert duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 8:1)
palantesque polo stellas bene 'palantes', quasi in alienum tempus errore venientes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION