라틴어 문장 검색

Dumque redire voles aevi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer . Aut eques in medii mergare voragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui . Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arva manu . Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae Eveniant capiti vota sinistra tuo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:1)
Iamque fame patrias altaque voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, implacataeque vigebat flamma gulae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:1)
iuvat ire per alta astra, iuvat terris et inerti sede relicta nube vehi validique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim ac rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque evolvere fati:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:3)
diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem, contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum, cornibus infractis domitum mugire Iuvencum, sidus et Hirquinum laceris marcescere villis, labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae, palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo prodit amatores tacitos in fornice mundi, quique alii horrificis pendent in nubibus ignes Luciferum timuere novum:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3206)
indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:7)
Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:2)
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
Medium video discedere caelum palantisque polo stellas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:15)
Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:17)
[Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.] Tandem ductores audita caede suorum conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantisque vident socios hostemque receptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:10)
" Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:12)
Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis video gemitumque cadentum accipio!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:17)
[Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:9)
velut silvis, ubi passim palantis error certo de tramite pellit, ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique error, sed variis inludit partibus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:4)
scripsit de eadem non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil paler (Gallio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION