라틴어 문장 검색

Frequentibus deinde fossuris terra per-miscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte,quae vulnerata est, pampinum fundere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:4)
Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:5)
At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 3:2)
Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucae similis furunculus relinquatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:1)
Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco mediusprorcpere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 10:1)
Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque re-sectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet et gemmantem caecet oculum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:2)
Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 17:2)
Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae prae-paramus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 17:3)
propter quod palmes, quem mox in germinatione citaverit, imbecillus ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet quia infirmus de cicatrice prorepserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:5)
Sed longi palmites non mensura verum gemmarum numero aestimantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:1)
nihilo minus enim paucis frondescet pampinis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:3)
At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:4)
Bracchia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:1)
quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:4)
Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION