라틴어 문장 검색

Interea domnus Leo papa anno pontificatus sui vicesimo primo circiter VIII. Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:1)
Interea Stephanus papa tertio, postquam Romam venerat, mense, sed nondum exacto, circiter VIII. Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 242:1)
Hlotharius vero, cum secundum patris iussionem in Italia iustitias faceret et iam se ad revertendum de Italia praepararet, rogante Paschale papa Romam venit et honorifice ab illo susceptus in sancto paschali die apud sanctum Petrum et regni coronam et imperatoris atque augusti nomen accepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 287:1)
Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 294:3)
Eugenius papa mense Augusto decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:1)
Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:2)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:7)
Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:1)
Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:3)
Hugo vero Hludowicum et Karlomannum per manus Ansegisi archiepiscopi benedici fecit in reges.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:9)
His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis praedicandus, ex hac vita discessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:2)
Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:15)
Verum, ut diximus, Franci divisi, aliqui Widonem, qui partibus Fulchonis archiepiscopi favebant, alii Odonem, inter quos Theodericus comes eminebat, in regno statuere contendebant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:1)
Convenerunt itaque qui Odonem advocarunt Compendio palatio atque cum consensu eorum qui sibi consentiebant per manus Waltheri archiepiscopi benedicisibi in regnum fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION