라틴어 문장 검색

sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:3)
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
inter infantem et mulierculam deficientis adulescentis spiritus in aduentum meum sustinebatur.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:16)
ignoscetis puto mulierculae si dixero:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 4:7)
Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 9:6)
memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 7:6)
Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 7:7)
Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen5)
anus et mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum moventur, quae, si liceret, carcerem effringerent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:4)
Rediuiuum me senem meretrix uocat, parasitorum iocantium materia sum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.15)
Accusata et absoluta est, quia muliercula uidebatur non nosse leges.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.31)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 237:3)
quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 95:2)
Parasitvs Horrescet faxo lena, leges cum audiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION