라틴어 문장 검색

ita implacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbo videbantur obstructae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 6:2)
Interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse, in hoc loco legitur apud Tullium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:2)
Quia igitur abeunte autumno multa impediebant et aspera, annitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque veris principium oratum retinerent et exoratum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 3:1)
In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:3)
Te parca iubet uicina iocari.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:6)
Dum uir et uxor amant, uxorem priuat amato Parca uiro, nec eam priuat amore uiri.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:1)
Parce precor.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:82)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret:
(아풀레이우스, 변명 99:2)
qui potuit perorare, poterit exorare.
(아풀레이우스, 변명 99:5)
quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit;
(아풀레이우스, 플로리다 16:41)
adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:8)
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
pereat hypocrisis omnium parcorum!
(ARCHIPOETA, IV101)
largum habens dominum nolo parcus esse,
(ARCHIPOETA, IV121)

SEARCH

MENU NAVIGATION