라틴어 문장 검색

parcius tamen in iis, qui nimis hilares, quam in iis, qui nimis tristes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 9:5)
sic tamen, ut parce assumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:5)
in crimen euntibus annis parce, quater consul!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:298)
additur armis calliditas parcusque sui tumor iraque numquam prodiga telorum, caute contenta minari nec nisi servandae iactus inpendere vitae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice17)
non stamina Parcae in te dira legunt nec ius habuere nocendi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix50)
mitis precibus, pietatis abundans, poenae parcus erat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:60)
"Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis humanum relevare genus, durumque tyrannum immitemque vocat regnataque saecula patri commemorat parcumque Iovem se divite clamat, qui campos horrere situ dumisque repleri rura velim, nullisque exornem fructibus annum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:14)
sic illum dura parentis instituit pietas in se vel pignora parci quique neget nato, procerum quod praestat honori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:234)
hac ipse magistra das veniam victis, hac exorante calores horrificos et quae, numquam nocitura, timentur iurgia contentus solo terrore coerces aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro concutiens tonitru Cyclopum spicula differt in scopulos et monstra maris nostrique cruoris parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:10)
a milite parcus diligeris;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:72)
Magnarum nec parcus opum geminare profundas distulit impensas, sed post miracula castris edita vel genero Romae maiora reservat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:110)
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:3)
rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:3)
putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION