라틴어 문장 검색

Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?'
(카이사르, 아프리카 전기 22:7)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomme iure obtinere deberet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:2)
Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:5)
Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.
(카이사르, 내란기, 2권 25:5)
faenus mihi solve paternum, redde suos aulae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:18)
victrices nos saepe rates classemque paternam veximus, attritis cum tenderet ultor Achivis."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:118)
dolet ille paterna Bithynos mutasse domo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:115)
trans Phasin aguntur Cappadocum matres, stabulisque abducta paternis Caucasias captiva bibunt armenta pruinas et Scythicis mutant Argaei pabula silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:146)
tunc ipse paterna successit pietate mihi tenerumque rudemque fovit et in veros eduxit principis annos, Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris, depulit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:197)
Protinus ad Nilum manes sacrare paternos auctoremque globum Phariae telluris ad oras ferre iuvat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix30)
degenerem refugo torsit qui lumine visum, unguibus hunc saevis ira paterna ferit.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:4)
primordia testor noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:50)
hic elementorum seriem sedesque paternas insignibat acu, veterem qua lege tumultum discrevit Natura parens et semina iustis discessere locis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:132)
aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas percurrunt auro madidae:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION