라틴어 문장 검색

qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:4)
cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:2)
quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:1)
tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:4)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Consulis an existimem te in tribunatu causas agere debere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 1:1)
Plurimum refert, quid esse tribunatum putes, inanem umbram et sine honore nomen an potestatem sacrosanctam, et quam in ordinem cogi ut a nullo ita ne a se quidem deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 1:2)
Sed tu - iterum dicam - plurimum interest quid esse tribunatum putes, quam personam tibi imponas;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 5:1)
meo suffragio pervenit ad ius tribunatus petendi, quem nisi obtinet in senatu, vereor ne decepisse Caesarem videar.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 2:2)
Facis pro cetera reverentia quam mihi praestas, quod tam sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello clarissimo viro impetravi tibi, in Caesennium Silvanum propinquum tuum transferam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 1:1)
Praeterea intellego mihi quoque gloriae fore, si ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos non gerere tantum tribunatus posse verum etiam dare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 3:2)
Hunc rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et avunculo suo facias.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 2:1)
Quin etiam, cum insolentiam cuiusdam tribunatum plebis inituri vereretur, idque indicasset mihi, respondi:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 3:1)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION