라틴어 문장 검색

Liberium praefectum praetorii, quem fecerat in initio regni sui, fecit patricium, et dedit ei successorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 12:2)
Cyprianus, qui tune referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 7:2)
quod factum dum evocatus negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 7:3)
Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus est, pridie Idus Augusti in finibus Bresiana.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 174)
Et in eodem anno in mense Augusto iterum perrexit partibus Aquitaniae, Bituricam usque venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:1)
Tunc domnus rex Carolus una cum Francis videns iustitiam suam, iter coepit peragere partibus Baioariae cum exercitu suo, et per semet *ipsum venit in loco, ubi Lechfeld vocatur, super civitatem Augustam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:8)
Erant enim legati Michahel patricius quondam Frigiae et Theophilus presbyter, epistolam Herenae imperatricis ferentes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 126:2)
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:1)
Et post laudes ab apostolico more antiquorum principum adoratus est atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 145:4)
Classis a Niciforo imperatore, cui Niceta patricius praeerat, ad reciperandam Dalmatiam mittitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 175:1)
Niceta patricius, qui cum classe Constantinopolitana sedebat in Venetia, pace facta cum Pippino rege et indutiis usque ad mensem Augustum constitutis statione soluta Constantinopolim regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 181:1)
in cuius locum Leo, Bardae patricii filius, imperator constituitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 223:2)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
Quod tamen in eo conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentia totius populi sui peregit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:2)
Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION