라틴어 문장 검색

Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 13:2)
inveni duos libertos et pauculos servos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 3:3)
sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:9)
cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse ἀκατάλημπτον), si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro φαμτασίαͺ verbum satis hesterno sermone trivimus) - visum igitur inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone definitum rectissime dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:3)
qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장2)
- , sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:2)
illud etiam restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:4)
Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:1)
nam si omnia fugiendae turpitudinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit illud ex hesterna disputatione perfugium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:4)
Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:2)
etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore conscripsimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:4)
vos hesterna inquit cenula non intellexistis me pecunia non egere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 91:6)
laxumque caput conpage soluta oscitat hesternum dissutis undique malis?
(페르시우스, 풍자, satire 334)
hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto conpositus lecto crassisque lutatus amomis in portam rigidas calces extendit, at illum hesterni capite induto subiere Quirites.
(페르시우스, 풍자, satire 360)
sed cum lux altera venit, iam cras hesternum consumpsimus;
(페르시우스, 풍자, satire 527)

SEARCH

MENU NAVIGATION