라틴어 문장 검색

nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:4)
Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:7)
Sed quem felicitas amicum fecit infortunium faciet inimicum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:20)
In quo euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:9)
Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:7)
— Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:8)
etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:15)
— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
42. Hic evenit tibi, Pisa, magnum infortunium:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM165)
tolerabis iniquam pauperiem, cum tela geras?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:127)
domat aspera victos pauperies, unoque die Romana rependit quidquid ter denis acies amisimus annis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:249)
inter utrumque malum deligo pauperiem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De eodem2)
inflexit soceros et maiestate petendi texit pauperiem nominis umbra tui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam16)
Ceterum verane pauperie an uti videretur, actum in senatu ut sescentiens sestertium a privatis mutuum acciperetur, praepositusque ei curae Pompeius Silvanus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장1)
inter quos ultimos me miserum dolere oportet, qui a patria pulsus et exul inmeritus infortunia mea rependens continuo cara spe memet consolabar in illo.
(단테 알리기에리, Epistolae 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION