라틴어 문장 검색

nisi forte tanta ubertas varietas pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin hominibus solis ea natura donaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:2)
pluris iam pavones confeci quam tu pullos columbinos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 3:5)
etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:7)
postquam prodigium horriferum, portentum pavos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:13)
cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.
(페르시우스, 풍자, satire 67)
Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et Amici ait pavonis ova gallinae iussi supponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:7)
Tuo palato clausus pavo pascitur plumato amictus aureo Babylonico, gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:9)
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:12)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Deinde contemnens suos Se inmiscuit pavonum formoso gregi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.3)
Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.1)
Ante cryptoporticum xystus violis odoratus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:1)
Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris - Quod mea, quaerebam, Musa moveret opus - Venit odoratos Elegia nexa capillos, Et, puto, pes illi longior alter erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 14)
nec male odorati sit tristis anhelitus oris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:361)
palmam date, grata iuventus, sertaque odoratae myrtea ferte comae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 108:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION