- 문장 검색

라틴어 문장 검색

"Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum inde operae pretium, pingues aliquando lacernas, munimenta togae, duri crassique coloris et male percussas textoris pectine Galli accipimus, tenue argentum venaeque secundae, fata regunt homines, fatum est et partibus illis quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant, nil faciet longi mensura incognita nervi, quamvis te nudum spumanti Virro labello viderit et blandae adsidue densaeque tabellae sollicitent, αὐτο`σ γα`ρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδοσ. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX12)
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X15)
natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,, qua festus promissa deis animalia caespes expectat, niveam reginae ducimus agnam, par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII1)
Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 9:1)
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit levique patens in pectore vulnus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 13:3)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:1)
Munere sic nivea lanae, sic credere dignum est, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:2)
Quorum alter, mixtis obliquo pectine remis, Ausus Romanae Graia de puppe carinae Iniectare manum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:54)
Candida Sidonio perlucent pectora filo, Quod Nilotis acus compressum pectine Serum Solvit, et extenso laxavit stamina velo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:23)
Dentibus hic niveis sectos Atlantide silva Imposuere orbes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:24)
Vimine clausa levi niveae custodia coctae, Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXV1)
Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit, Quisquis te niveam dicit habere togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIV1)
Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION