라틴어 문장 검색

Hos non immissis canibus, non cassibus ullis puniceaeve agitant pavidos formidine pennae, sed frustra oppositum trudentis pectore montem comminus obtruncant ferro graviterque rudentis caedunt et magno laeti clamore reportant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:10)
nequiquam Veneris praesidio ferox pectes caesariem grataque feminis inbelli cithara carmina divides;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 155)
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices "heu," quotiens te speculo videris alterum, "quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 101)
si forte subucula pexae trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, rides:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 160)
at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 162:1)
putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 270:1)
ostro sic niveus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce nova roscidus aspicit.
(세네카, 메데아 2:11)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
deuia puniceae uelabant limina uittae, putris odorato luxerat igne casa, populus et longis ornabat frondibus aedem, multaque cantantis umbra tegebat auis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 912)
at talibus alma sacerdos puniceo canas stamine uincta comas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 924)
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto lutea depressus comebat tempora pecten.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
pars extima pepli perfert puniceas ad crura rubentia rugas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 189)
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo, fluxus odoratis vexat venatibus Indus, illa tamen pasci suetos per Cypron olores vittata stringit myrto, quis cetera tensis lactea puniceo sinuantur colla corallo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 40)
Lucrinum stagnum dives Campania nollet, aequora si nostri cerneret illa lacus, illud puniceis ornatur litus echinis:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, De Balneis Villae suae5)
"cedat puniceo pretiosus livor in antro Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa collis et herbosis quae vernant marmora venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem69)

SEARCH

MENU NAVIGATION