라틴어 문장 검색

sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conveniendo gratissimum feceritis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 12:2)
Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem Semurium Lintirium et Solinium reliquisse, et ideo sepulchri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 16:1)
Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
Sepulchri similis nihil nisi nomen retineo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:11)
Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 7:2)
Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis quod exprimit θεοὺς μεγάλους.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 9:3)
Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 11:1)
] Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 11:6)
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:2)
Reges per regem statuasque sepulchraque quaerunt;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 17:4)
Et me consortem nati concede sepulchro Alius dixisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 4:2)
Et me consortem nato concede sepulchri Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 4:3)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Rupta quies populi, stratisque excita iuventus Diripuit sacris adfixa penatibus arma, Quae pax longa dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION