라틴어 문장 검색

accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장5)
at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장11)
nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum fore qui indicio praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장8)
sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장5)
in universum aestimanti plus penes peditem roboris;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:1)
De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 1:1)
omnium penes hos initia pugnarum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:2)
plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:4)
scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장5)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)
Spurinna comperto itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gallum per litteras docet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장1)
Coniunctis Caecinae ac Valentis copiis nulla ultra penes Vitellianos mora quin totis viribus certarent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장4)
ne plus quam semel certemus penes me exemplum erit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장7)
ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in commilitium adsciti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장2)
vis consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION