라틴어 문장 검색

deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:3)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:4)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:7)
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:2)
Deligandumque brachium superimposito expresso ex aqua frigida penicillo:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:4)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:1)
At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:4)
exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera paulo plenius, idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 50:2)
quae in omnibus fistularum collyriis perpetua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 51:1)
ex quibus aqua coactis collyrium fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 52:5)
satisque est vel papyrum intortum, vel aliquid ex penicillo in modum collyrii adstrictum eo illinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 53:6)
Si quando vero longior et transversa fistula est, demisso specillo, contra principium hujus incidi commodissimum est, et collyrium utrimque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:1)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen, ut brevis, intraque carnem sit, collyrio uti non debemus quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:2)
Neque ignoro multis placuisse, linamentum in modum collyrii compositum tinctum melle demitti:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION