라틴어 문장 검색

Horum aliquo praeparato, penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:1)
interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet minii sinopici, chalcitidis, calcis, sandarachae, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 8:6)
et id, quod ab eo mordetur, inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 11:5)
noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur, quo extenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:2)
Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:4)
In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:1)
deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio ejus loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:4)
Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:6)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:8)
demittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:2)
post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:116)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos, audacem retegit mammam, laxumque coercens mordet gemma sinum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:37)
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:1)
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION