라틴어 문장 검색

nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:3)
Expulsi manibus radii revolutaque pensa:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:2)
Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Nil adicit penso Lachesis fusosque sororum Explicat et semper de tribus una negat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIV5)
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas Et iam per Stygias esset iturus aquas, Ultima volventis oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora, Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII1)
Sex mihi de prima deerant trieteride menses, Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI2)
Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis Parcarum exoras pensa brevesque colos, Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVII1)
Lydia nec dominae traxisses pensa superbae, Nec Styga vidisses Tartareumque canem.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXV4)
invidit de tribus una soror Et festinatis incidit stamina pensis, Absentemque patri rettulit urna rogum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI3)
monile ornamentum gutturis, quod et segmentum dicunt, ut Iuvenalis segmenta et longos habitus, licet segmentatas vestes dicamus, ut ipse et segmentatis dormisset parvula cunis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6543)
pretiosas, ut aerea cui gradibus surgebant limina et aurea pectoribus demissa monilia pendent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1382)
hinc est quod apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile concupierat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4125)

SEARCH

MENU NAVIGATION