라틴어 문장 검색

Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum virgas et securis et togam viderint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장9)
Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis togam virilem sumpsit quaeque fratri eius Neroni decreverat senatus repetita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장1)
cognitis dehinc Ptolemaei per id bellum studiis repetitus ex vetusto more honos missusque e senatoribus qui scipionem eburnum, togam pictam, antiqua patrum munera, daret regemque et socium atque amicum appellaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장5)
cogitaret plebem quae toga enitesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장11)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
nam ut proximus quisque Britannico neque fas neque fidem pensi haberet olim provisum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장8)
adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:2)
nec quisquam in tota domo pensi habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 1:3)
haec apud illos toga, hic primus iuventae honos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:4)
inde etiam habitus nostri honor et frequens toga;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:1)
quarta pars manipuli sparsa per commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centurioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus quaestus pensi habebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장7)
conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:4)
ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad manus equitum Romanorum, quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius perseueranti necem comminata est, etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem una proximi deseruerint, uix pauci complexu togaque obiecta protexerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 2:2)
assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renuentique et gestu[m] in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 1:1)
utque animaduertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obuoluit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte uelata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION