라틴어 문장 검색

— Qui diuitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:3)
Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr.
(카이사르, 아프리카 전기 79:1)
quamquam non adeo robur defecerit omne tantave gestandi fuerit penuria ferri.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:161)
Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 5:1)
Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 5:2)
unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:3)
Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 3:1)
Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:2)
Qui cum excrevit, nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et calvitium loci summittuntur in propagines.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:3)
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:5)
at ubi penuria est, alternis submitti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:5)
plagarum et penuriae tolerantissimus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 2:2)
Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:2)
At contra penuriae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 21:1)
Quod facere non intelligo quae ratio compellat,nisi penuria cibi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION