라틴어 문장 검색

ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 60장 1:2)
at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:3)
Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae templum Augusti, quam causam profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delectatus insula, quod uno paruoque litore adiretur, saepta undique praeruptis immensae altitudinis rupibus et profundo mari[s]. statimque reuocante assidua obtestatione populo propter cladem, qua apud Fidenas supra uiginti hominum milia gladiatorio munere amphitheatri ruina perierant, transiit in continentem potestatemque omnibus adeundi sui fecit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 40장 1:1)
quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:2)
praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:2)
Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 20:1)
"Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura, quam sol videt, victoria lustres."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:14)
Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 17:2)
Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat - ,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 20:1)
Placet exercitum patrio more lustrari:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 12:2)
Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 13:2)
vos age funereas ad litora volvite silvas et socios lustrate rogos;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 330:1)
comes una sororum additur et pariter terras atque aequora lustrant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 411:1)
ore renidenti lustrans obit et fremit ausum, sanguineosque rotat furiis ardentibus orbes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 248:1)
redit Alcidae iam sera cupido et vocuo maestos lustrarunt lumine montes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 261:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION