라틴어 문장 검색

igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:1)
funebres contiones, consolationes, plerumque reorum tristes summissae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:2)
Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 8:2)
Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 26:1)
Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 15:2)
Quid singillatim omnia percenseo ?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 6:6)
Cyrum et Cambysen et totum regni Persici stemma percense.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:2)
deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cossuran, percense ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 30:4)
Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris exsiccem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 21:1)
Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 125:1)
Si percensere singulas voluero, nullam inveniam, quae sapientem aut quam sapiens pati possit.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 47:1)
Versae sunt in exsequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.29)
saeva cui lacrimas dedit etiam noverca, cum rogis artus tuos dedit cremandos membraque et vultus deo similes volanti funebris flamma abstulit.
(세네카, 옥타비아 3:14)
errant per agros funebris famuli manus, per illa qua distinctus Hippolytus loca longum cruenta tramitem signat nota, maestaeque domini membra vestigant canes.
(세네카, 파이드라 15:46)
patuit ad caelum via, bina ut viderem funera et geminam necem, caelebs et orbus funebres una face ut concremarem prolis ac thalami rogos?
(세네카, 파이드라 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION