라틴어 문장 검색

Coeperat umenti Phoebum subtexere palla Nox et caeruleam terris infuderat umbram, ille propinquabat silvis et ab aggere celso scuta virum galeasque videt rutilare comantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권212)
"ecce autem magna subit invidiosa caterva Tantalis et tumido percenset funera luctu, nil deiecta malis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권249)
magno sic fatus agebat procursu fremituque viros, furor omnibus idem Tydeos invisi spoliis raptoque potiri corpore, non aliter subtexunt astra catervae incestarum avium, longe quibus aura nocentem aera desertasque tulit sine funere mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권15)
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, inceptis de te subtexam carmina chartis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae65)
et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 551:1)
non dubito, praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit, unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 123:1)
et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
percensuerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 399:1)
post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 259:1)
ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 586:1)
subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 555:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION