라틴어 문장 검색

deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:8)
sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium:
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:1)
cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:4)
"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
"Ac dum maesti parentes et tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunctantur, ipsa illa filia talibus eos adhortatur vocibus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:45)
"Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super humerum dei dexterum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권180)
"Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessimo lucerna fervens oleum rebullivit in eius numerum."
(아풀레이우스, 변신, 5권209)
"Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis numinis sui viribus ultionem flagitat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:10)
mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:5)
"ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:3)
"nec diu, et eum furens aper invadit iacentem ac primo lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente laniavit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:33)
"Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miscriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:34)
"Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:41)
"Verum Thrasyllus praeceps alioquin et de ipso nomine temerarius, priusquam dolorem lacrimae satiarent et percitae mentis resideret furor, et in sese nimietatis senio lassesceret luctus, adhuc flentem maritum, adhuc vestes lacerantem, adhuc capillos distrahentem non dubitavit de nuptiis convenire et imprudentiae labe tacita pectoris sui secreta fraudesque ineffabiles detegere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:51)
iam iamque vicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION