라틴어 문장 검색

inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 332)
Salvos quom peregre advenis, cena detur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 619)
Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, dum salvos esset, quam revenisset domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9181)
iam ego huc revenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9219)
Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 390)
ille autem postquam filium sensit suom eandem illam amare et esse impedimento sibi, hinc adulescentem peregre ablegavit pater;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS36)
avecta est inquit peregre hinc habitatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 361)
advenientem peregre erum [suom] Stratippoclem impertit salute servos Epidicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 231)
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 16)
vosque omnis quaeso, si senex revenerit, ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 34)
Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 11)
iam huc revenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 287)
haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 128)
O carnuficium cribrum, quod credo fore, ita te forabunt patibulatum per vias stimulis , si huc reveniat senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 156)
erus advenit peregre, periit Tranio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION