라틴어 문장 검색

Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 14:1)
At motus ille perennis rotationis videtur esse coelestium proprius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:4)
Neutiquam enim evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:4)
Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis.
(불가타 성경, 아모스서, 5장24)
Quisquis uolet perennem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 1:1)
Forma boni liuore carens, tu cuncta superno
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 6:1)
Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:5)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
O bene naturae memores, documenta supernae iustitiae, iuvenum numina, vota senum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam14)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)
in fine supremo torpentes traxit geminas brumaque perenni foedat et aeterno contristat frigore telas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:147)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
quodsi non omnem pepulisti pectore matrem, si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris edidit, his, oro, miseram defende cavernis inque superna refer.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:49)
cum gesta superni curriculi totosque diu perspexerit actus, exaequat damnum meritis et muta ferarum cogi vincla pati.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:284)

SEARCH

MENU NAVIGATION