라틴어 문장 검색

Atque antiqui certe, in iis quae in ingenio et meditatione abstracta posita sunt, mirabiles se viros praestitere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:13)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
eo nimirum consilio, ut facilius et veteribus perfectio et novis aditus detur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:3)
Neque huic labori et inquisitioni ac mundanae perambulationi, ulla ingenii aut meditationis aut argumentationis substitutio aut compensatio sufficere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:6)
Etenim cum, ex perpetua nostra cum natura consuetudine, majora de meditationibus nostris quam pro ingenii viribus speramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:6)
Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:9)
ut pulchrae illae meditationes et speculationes humanae et causationes res malesana sint, nisi quod non adsit qui advertat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 23:2)
reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:4)
At aevo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis vice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:10)
deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet, et quasi invocet, ut sibi oracula pandat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:9)
informationem de voluntate et meditationem de potestate nexu individuo commiscens et copulans.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:17)
Atque hactenus tamen potiores meditationis partes quam scriptionis in inveniendo fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:4)
Homines enim adhuc parvam in Experientia moram fecerunt, et eam leviter perstrinxerunt, sed in meditationibus et commentationibus ingenii infinitum tempus contriverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:5)
Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:4)
in qua licet nos utilissima et verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION