라틴어 문장 검색

Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장6)
Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장3)
Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장20)
in iis vero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장12)
Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo vitio tamen aciem hebetem habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장201)
quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장3)
Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장27)
et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장83)
Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장50)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장70)
Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장164)
Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장169)
celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장18)
tum multo oleo ungui leniterque perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 4:4)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION