라틴어 문장 검색

"inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권173)
Perfugere ad inferiorem, se ipsum est tradere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 530)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:2)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 423:1)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:1)
nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:2)
tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 421:1)
ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 185:2)
et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti, partim armati partim , ad instructam per litus aciem suorum perfugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 228:1)
Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 586:2)
septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 593:1)
Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 594:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION