라틴어 문장 검색

An ne turpiter faceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:5)
minima de malis, id est ut turpiter potius quam calamitose, an est ullum maius malum turpitudine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:7)
'Nobis vero' inquit Sulpicius 'ista sunt pergrata perque iucunda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:1)
Itaque haec cum a te divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode, sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 227:1)
Atque ego hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et Critolaum et Diogenem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 155:1)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:1)
Dein cum essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:5)
fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 4 2:1)
Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia Mulviana.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 15 8:1)
in Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 2 2:3)
nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 12:6)
tum mihi erit pergratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 19:4)
Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 19:2)
quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION