라틴어 문장 검색

Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
sed dicas non esse tantum forte curanda quae perhorresco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:1)
Quod perhorrescens ad epistularum transtuli cultum genus omne curae, ne reus cantu petulantiore sim reus actu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:16)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 18)
tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:1)
per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION