라틴어 문장 검색

Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:13)
Accedebant enim eius asperitati, ubi esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 4:1)
Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 2:1)
Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:1)
Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 13:4)
Ad haec ego formidans et procul perhorrescens etiam ipsam domum eius,
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:6)
contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:3)
"De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:2)
Nec eo setius longe maius ostentum, et quod omnes merito perhorrescerent, exoritur:
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:1)
"nec inter hilares caerimonias et festiva spectacula quisquam deformem istam quam geris faciem perhorrescet, vel figuram tuam repente mutatam sequius interpretatus aliquis maligne criminabitur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:16)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
vanitas est omne, quod cernitur.
(ARCHIPOETA, I58)
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
(ARCHIPOETA, X68)
"Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris quod, etiam si falsum sit, ad laudem dei maxime pertinet,"
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION