라틴어 문장 검색

Ideo nautae recusant mutos nave deferre, quia turbationis instante periculo audire non possunt quid sibi a sociis iniungatur agendum, nec aliis exprimere quid sibi videatur utilitati navis expediens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:2)
Istud quod hic de meretricibus indicamus non solum eas quae in prostibulis commorantur attingit, sed etiam omnes quae pro cuiuscunque muneris exspectatione se largiuntur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 16:4)
Te tamen, o quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:2)
Licet aviditati meae nimis ista sit molesta dilatio, ad hoc tamen non solum tempus coenae, cui deesse non permittimur, sed etiam multorum, quibus debitor tui es, exspectatio satis onerosa compellit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:47)
Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:5)
Praestantissimus iuvenum Ionathas, non regium stemma, nec regni expectationem attendens, foedus iniit cum David:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:1)
et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:36)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)
Vt sibi Pyrithous se reddat, redditus orbi Theseus inferni loca, monstra, pericula uictat, Viuere posse negat in se, nisi uiuat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:6)
Nauigat in medio partemque relinquit utramque Gregorius noster, reffugitque pericula uocum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:21)
Restat Auaricie strepitus, cui tota furoris Incumbit rabies, tantique pericula Martis Solus habet, solusque furit, se pluribus offert Vnus et in solo spem desperado gignit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:1)
Narcissus etiam sui umbra alterum mentita Narcissum, umbratiliter occupatus, seipsum credens esse alterum [0450B] se, de se sibi amoris incurrit periculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:42)
Et majora asperamus de die in diem adfore pericula, nisi Christianorum adfuerint auxilia, quae tua legatione invitamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:5)
Per pericula enim et tentationes varias, paradisi portae nunc aperientur vocatis et electis.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:4)
Hungari vero videntes animae suae angustias et imminens periculum, ad septem millia conglobantur ad defensionem, ac per aliam portam, quae respicit ad orientem, egressi super verticem praecelsae silicis quam praeterfluit [0394C] Danubius, et qua ex parte insuperabile erat munimentum, constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION