라틴어 문장 검색

sed ipse Iuppiter, id est iuvans pater, quem conversis casibus appellamus a iuvando Iovem, a poetis "pater divomque hominumque" dicitur, a maioribus autem nostris optumus maxumus, et quidem ante optimus id est beneficentissimus quam maximus, quia maius est certeque gratius prodesse omnibus quam opes mag- nas habere - hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" planius quam alio loco idem "cui quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 64:9)
Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui primum haec natura cohaerentia opinione distraxissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:4)
Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:3)
Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
ut optet, ut exsecretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:17)
exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 105:8)
Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:7)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Non bene conducti vendunt periuria testes, Non bene selecti iudicis arca patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1023)
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 812)
Ut sua per nostram redimat periuria poenam, Victima deceptus decipientis ero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 313)

SEARCH

MENU NAVIGATION