라틴어 문장 검색

mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 16 1:2)
signum continuō frēgit epistolamque celeriter perlēgit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat5)
Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et Eheu inquit ergo diutius vivit | vinum quam homuncio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:11)
" Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,Solent inquit haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:20)
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino, Quia paucas ille ostendit, ego plures fero, Usus vetusto genere, sed rebus novis), Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.4)
Quid senserim de singulis tuis libris, notum tibi ut quemque perlegeram feci;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 1:1)
Quacumque de causa, permulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 2:1)
Nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1110)
ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 23)
perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 24)
haec ubi non patria perlegi scripta Camena, venit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes movere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1322)
perlege dispositas generosa per atria ceras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권331)
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:14)
si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)

SEARCH

MENU NAVIGATION