라틴어 문장 검색

Ita clarissimorum virorum in re publica excellentium et de re publica disputantium auctoritate Armatur nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum sed falsorum atque Actorum.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:6)
Nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:12)
Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum dei est;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:1)
Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 3:1)
Etiam adhuc metuebat sibi a populo suo, quem idcirco armare nolebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:19)
28. Post ducis obitum primarii Britanniae viri, partim empti, partim factionibus imbuti, omnia permiscuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 28:1)
Itaque rex Scotiae animadvertens neminem ad Perkinum venire, neque alicubi in favorem caussae eius se armare, bellum in incursionem vertit, et provinciam Northumbriae gladio et incendiis vastavit et diripuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:2)
Itaque consentaneum esse ut neutiquam starent tanquam oves coram tonsore, sed se armarent et tela irriperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:13)
Nihilominus praetor civitatis Tatus, necnon Shauus et Haddonus vicecomites, officio strenue et fortiter functi sunt in populo armando et instruendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:12)
sed interim divina humanis, impari conditione, permiscentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:3)
Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:13)
Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장32)
At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장9)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장11)
Post autem eosdem permiscuimus et, qui exinde trianguli nascerentur, adscripsimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex quadratis et parte altera longioribus omnis formarum ratio consistat 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION