라틴어 문장 검색

set mox haec regna relinquit permutatque domos et flammea conterit, inde avolat et spreti repetit vestigia lecti;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI118)
tantum elementa queunt permutato ordine solo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:21)
sic ipsis in rebus item iam materiai [intervalla vias conexus pondera plagas] concursus motus ordo positura figurae cum permutantur, mutari res quoque debent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:12)
exemplum porro gignundis rebus et ipsa notities hominum divis unde insita primum est, quid vellent facere ut scirent animoque viderent, quove modost umquam vis cognita principiorum quidque inter sese permutato ordine possent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:16)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:2)
adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:2)
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias, galeam fidus permutat Aletes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:3)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Virus ut hoc alio fallax permutet odore, Deposita quotiens balnea veste petit, Psilothro viret aut acida latet oblita creta Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII2)
Permutatur onus stipataque tollitur alte Grandis in angusta sarcina sandapila.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV7)
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, Quem permutatum nec Ganymede velis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII4)
galeam fidus permutat aletes galeae enim sunt explorantum, sicut etiam Homerus ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3051)
'permutat' autem conpositum pro simplici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3052)
denique Nisus hac ratione non proditur, cui habenti inferiore galeam, habiliorem galeam Aletes permutavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3634)

SEARCH

MENU NAVIGATION