라틴어 문장 검색

C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in perorando est, de qua sane velim audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 1:1)
Augendi autem et hic est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua aut reprehensa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 1:4)
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 6:1)
Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo publicarum rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:5)
cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:6)
Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:5)
sed haec tum laudemus cum erunt perorata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 4:9)
causa sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis imponeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:9)
qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:6)
dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate peregerat) sed ut peroravit, surrexit Clodius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:8)
Verum quoniam non solum nauta significat sed etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit mihi perorandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 198:1)
peroravit aliquando, adsedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:5)
verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem nos rem iudicari nolle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장1)
haec tria cum docuero, peroraro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:8)
dicebam huic Q. Roscio, cuius soror est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare sed omnino verbum facere conari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION