라틴어 문장 검색

Et ut, respectu potentiae divinae, meam potentiam impotentem esse cognoscas, meum effectum scias esse defectum, meum vigorem, vilitatem esse perpendas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:97)
Natura perpendens quid capitis demissio, quid lacrymarum figuraret emissio, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:1)
Hoc regis studium et intentio ut sonuit in auribus habitatorum urbis Sagittae, et intolerabiles copias armatorum Japhet ad auxilium regis confluxisse, vehementer exterriti sunt, metuentes sic in ore gladii regis consumi et subjugari, quemadmodum aliae civitates Caesarea, Assur, Acra, Caiphas, Tabaria attritae sunt et subjugatae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:2)
Hoc enim dissidio in momento sic coetus Christianorum disturbati ac diffusi, communem inierunt [0661A] fugam contra Japhet, quemadmodum apes a facie turbinis a volare et dispergi solent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:5)
Ait enim Seneca in epistolis,"Quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa,non audax."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 22:15)
Et sive dives sit sive pauper,avaritia et omne malum semper illum comitatur quemadmodum enim nichil refertutrum egrum in ligneo lectulo, aut in aureo colloces.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:21)
Quare eciam ait, "Qualis quisquescit scies, si quemadmodum laudes quemadmodum laudetur aspexeris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:21)
Et bene potes perpendere quod invite dat amicus si tacet ammonitus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:1)
Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Dein quemadmodum anima ad similitudinem Dei exaltetur, a quo pingatur, et custodiatur, aperit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:2)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Docuit te certe Dominus Jesus quemadmodum adversus hujusmodi tentationes resistas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:1)
ut consepultus cum illo per baptismum in mortem, quemadmodum ille surrexit ex mortuis, et tu resurgas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:21)
Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:1)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION