라틴어 문장 검색

quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
scilicet ut limus venas excaecat in undis, laesaque suppresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, et carmen vena pauperiore fluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 210)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens, poscentique gravem persaepe remittit acutum, nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:2)
non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo Anacreonta Teium, qui persaepe cava testudine flevit amorem non elaboratum ad pedem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 143)
nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:9)
saepe velut qui currebat fugiens hostem, persaepe velut qui Iunonis sacra ferret;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.6)
nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 335:1)
excaecatus, sed raptor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 172:3)
Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:6)
Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:1)
At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 11:1)
quid si quis filium excaecauerit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 12:7)
haec est quae matrem tuam excaecauit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 9:4)
O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION