라틴어 문장 검색

Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:2)
advocat Aeneas proprie enim advocata contio dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 441)
telis premit omne quod iaci potest telum vocatur ἀπο` τοῦ τηλόθεν, unde addidit 'omniaque arma advocat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2491)
nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18A 3:8)
non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium tua fides et constantia, aut quo non in his quos tibi advocavisti viris lectissimis civitatis spem summam habere P. Quinctius debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장1)
potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:5)
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:2)
quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:1)
nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est a corpore, cum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, cum a re publica, cum a negotio omni sevocamus animum, quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:1)
97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 24:1)
Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, Non rem expedire, sed mala videre expetit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.1)
Postquam consumpta est temporis longi mora, Nec testamenti potuit sensus colligi, Fidem advocavit iure neglecto parens.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.14)
Nuper me paucosque mecum, quos maxime diligit, advocavit rogavitque, ut medicos consuleremus de summa valetudinis, ut si esset insuperabilis sponte exiret e vita;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 8:1)
Est quidem mihi cum isto, contra quem me advocas, non plane familiaris sed tamen amicitia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 2:2)
Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION