라틴어 문장 검색

Desiderio compulsi omnem realitatem illuminandi, initium sumentes ab amore Dei in Iesu manifestato, eodem amore amare quaerentes, primi christiani Graecum orbem, esurientem veritatem, invenerunt socium idoneum ad dialogum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:2)
Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:4)
Tali modo lux fit, ut ita dicamus, lux cuiusdam verbi, quia lux est Vultus personalis, lux scilicet quae, nos illuminans, vocat nos et in nostro vultu repercuti cupit ut intra nos splendeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:6)
Si tamen veritas est veritas amoris, si est veritas quae personali cum Altero et ceteris occursui patet, tunc a singulorum clausura erepta permanet et boni communis partem habere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:4)
haec enim personas scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:5)
Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:13)
Experientia autem amoris nobis significat in ipso amore dari posse communem visionem, in eo nos discere realitatem alterius oculis contueri, illudque minime nos pauperiores reddere, sed nostrum ditare intuitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:7)
Eandem fidem profitentes, eadem petra innitimur, transformamur ab eodem Spiritu amoris, unicam diffundimus lucem et unicum habemus intuitum ad realitatem contemplandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:3)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
Cum realitas haec obscuratur, criterium deest ad discernendum id quod hominis vitam pretiosam et unicam efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION