라틴어 문장 검색

alibi sed tum forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7253)
modulans alterna secundum rhythmum componens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 141)
hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'. nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 'carmina pa- storis Siculi modulabor avena'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 627)
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 7:5)
animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:2)
ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 1:2)
Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:8)
' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:32)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:4)
Quae dum feminea modulatur carmina voce, exierat tecto Laurentes Picus in agros, indigenas fixurus apros, tergumque premebat acris equi, laevaque hastilia bina ferebat, poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 43:1)
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore verba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION